Vitruvius, De architectura
1 De cerussa ærugineque, quam nostri ærucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere. Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur. post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam. eadem ratione lamellas æreas conlocantes efficiunt æruginem, quæ æruca appellatur. 2 Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem incendi efficitur sandaraca—id autem incendio facto ex casu didicerunt homines—et ea multo meliorem usum præstat, quam quæ de metallis per se nata foditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
