Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 5, cap. 12

1 De opportunitate autem portuum non est prætermittendum sed, quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus, explicandum. hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturæ sive versuræ ex loci natura fuerint conformatæ, maximas utilitates videntur habere. circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus ad emporia, turresque ex utraque parte conlocandæ, ex quibus catenæ traduci per machinas possint. 2 Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandæ portuum conclusiones. eæ autem structuræ, quæ in aqua sunt futuræ, videntur sic esse faciendæ, uti portetur pulvis a regionibus, quæ sunt a Cumis continuatæ ad promunturium Minervæ, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant. 3 Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcæ stipitibus robusteis et catenis inclusæ in aquam demittendæ destinandæque firmiter; deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua exæquanda et purganda, et cæmentis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structuræ spatium, quod fuerit inter arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca, quæ supra scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinæ arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exæquata struatur planitia minus quam dimidiæ partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus 4 habeat. deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines struantur æquilibres ex planitia, quæ est supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur harena et exæquetur cum margine et planitia pulvini. deinde insuper eam exæquationem pila, quam magna constituta fuerit, ibi struatur; eaque, cum erit extructa, relinquatur ne minus duos menses, ut siccescat. tunc autem succidatur margo, quæ sustinet harenam; ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilæ præcipitationem. hac ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse progressus. 5 In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcæ duplices relatis tabulis et catenis conligatæ in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in æronibus ex ulva palustri factis calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea sæptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter sæptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futurus erit, et tunc structura ex cæmentis calce et harena compleantur. 6 Sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configantur et carbonibus compleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis contineantur. tunc, qui locus erit inter murum, ruderatione sive structura compleatur. ita erit uti possit turris insuper ædificari. 7 His perfectis navaliorum ea erit ratio, ut constituantur spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianæ regiones propter æstus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant. eaque ædificia minime sunt materianda propter incendia. de magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi maiores naves subductæ fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quæ necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum constituantur et perficiantur, in hoc volumine scripsi; privatorum autem ædificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑