Vitruvius, De architectura
1 Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur chelonia, in quibus includuntur suculæ. per media autem spatia tignorum insecantur et exciduntur formæ, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. tum vero modioli ærei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas ἐπιζυγίδας Græci vocant, conlo cantur. 2 deinde ansæ rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur et involvuntur, uti vectibus per eas extenti rudentes, cum manibus sunt tacti, æqualem utrique sonitus habeant responsum. tunc autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec æqualiter sonent. ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultæ temperantur. De his rebus quæ potui dixi. restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensæ esse possint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
