Vitruvius, De architectura
1 Cæruli temperationes Alexandriæ primum sunt inventæ, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admirationis. harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina; ea æs cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur; deinde pilæ manibus versando efficiuntur et ita conligantur, ut inarescant; aridæ componuntur in urceo fictili, urcei in fornace: ita æs et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis cæruleo rediguntur colore. 2 Usta vero, quæ satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. glæba silis boni coquitur, ut sit in igni candens; ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
