Vitruvius, De architectura
1 Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicæ consuetudinis palæstrarum ædificationes, traditæ tamen, explicare et, quemadmodum apud Græcos constituantur, monstrare. in palæstris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Græci vocant δίαυλον , ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quæ ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosæ sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire. 2 Constituantur autem in tribus porticibus exhedræ spatiosæ, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. in duplici autem porticu conlocentur hæc membra: ephebeum in medio (hoc autem est exhedra amplissima cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Græci λουτρόν vocitant; ad sinistram ephebei elæothesium, proxime autem elæothesium frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in versura porticus. proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quæ habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem. in palæstra peristylia, quemadmodum supra scriptum est, ita debent esse perfecta distributa. 3 Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duæ dextra atque sinistra stadiatæ, ex quibus una, quæ spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factæ, uti in partibus, quæ fuerint circa parietes et quæ erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denûm mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quæ planities sit non minus pedes XII; ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus. 4 Hæc autem porticus ξυστός apud Græcos vocitatur, quod athletæ per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypæthroe ambulationes, quas Græci παραδρομίδες , nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno cælo athletæ prodeuntes exercentur. faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvæ aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes. post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiæ cum laxamento athletas certantes spectare. Quæ in moenibus necessaria videbantur esse, ut apte disponantur, perscripsi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
