Vitruvius, De architectura
1 Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi. ballistarum autem rationes variæ sunt et differentes unius effectus causa comparatæ. aliæ enim vectibus suculis, nonnullæ polyspastis, aliæ ergatis, quædam etiam tympanorum torquentur rationibus. sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet. igitur de ratione earum non est omnibus expeditum, nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas. 2 Nam quæ fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum. itaque ut etiam qui geometricen non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quæ ipse faciundo certa cognovi quæque ex parte accepi a præceptoribus, finita exponam, et quibus ponderibus Græcorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata. 3 Nam quæ ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex etdigitorum VII; decem pondo digitorum VIII; viginti pondo digitorum X;XL pondo digitorum XII SK;LX pondo digitorum XIII et digiti octava parte;LXXX pondo digitorum XV;CXX pondo I pedis et sesquidigiti;C et LX pedis I9;C et LXXX pedis et digitorum V;CC pondo pedis et digitorum VI;CC et X L pondo pedis I et digitorum VII;CCCLXpedis I S. 4 Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur scutula, quæ græce περίτρητος appellatur, cuius longitudo foraminum †vel, latitudo duo et sextæ partis. dividatur medium lineæ descriptæ et, cum divisum erit, contrahantur extremæ partes eius formæ, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte. in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem. cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam. 5 Crassitudo eius foraminisconstituatur. modioli foraminum duo, latitudo IS9, crassitudo præterquam quod in foramine inditur foraminis, ad extremum autem latitudo foraminis. parastatarum longitudo foraminis VSF; curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminiset partis LX. adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII. 6 Regulæ, quæ est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo dimidium foraminis. cardines, crassitudo foraminis. curvatura regulæ. exterioris regulæ latitudo et crassitudo tantundem; longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticæ latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulæ æquales erunt inferioribus K. mensæ transversarii foraminisk. 7 Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quæ est proxima bracchiis, quæ coniuncta est mensæ, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duæ partes ei membro, quod Græci χῆλην vocant, crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S; †plentigomatos foraminiset sicilicus. quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium. 8 Interiorum regularum latitudo foraminis, crassitudochelonii replum, quod est operimentum, securiculæ includitur K. scaporum climacidos latitudo, crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros æqualiter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K. 9 Anteridon longitudo foraminum †eius, latitudo in imo foraminis, in summo crassitudo. basis, quæ appellatur ἐσχάρα , longitudo foraminum ::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis. compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum. bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui. quemadmodum autem contentionibus eæ temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non prætermittam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
