Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 5, cap. 10

1 Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum. et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria et virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur, ut vasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque. ænea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquæ caldæ exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur. 2 Suspensuræ caldariorum ita sunt faciendæ, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad præfurnium ipsa per se; ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione. supraque laterculis besalibus pilæ struantur ita dispositæ, uti bipedales tegulæ possint supra esse conlocatæ; altitudinem autem pilæ habeant pedes duo. eæque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulæ bipedales, quæ sustineant pavimentum. 3 Concamarationes vero si ex structura factæ fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. sed hoc ita erit faciendum. regulæ ferreæ aut arcus fiant, eæque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis; eæque regulæ sive arcus ita disponantur, uti tegulæ sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totæ concamarationes in ferro nitentes sint perfectæ. earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quæ ad pavimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. eæque camaræ in caldariis si duplices factæ fuerint, meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur. 4 Magnitudines autem balneorum videntur fieri pro copia hominumsint ita compositæ. quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit, præter scholam labri et alvei. labrum utique sub lumine faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem. scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, expectantes reliqui recte stare possint. alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes. 5 Laconicum sudationesque sunt coniungendæ tepidario; eæque quam latæ fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam curvaturam hemisphærii. mediumque lumen in hemisphærio relinquatur, ex eoque clipeum æneum catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur sudationis temperatura. ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut æqualiter a medio flammæ vaporisque vis per curvaturæ rotundationes pervagetur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑