Vitruvius, De architectura
1 Montis Appennini primæ radices ab Tyrrenico mari inter Alpis et extremas Etruriæ regiones oriuntur. eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani pertingit circumitionibus contra fretum. itaque citerior eius curvatura, quæ vergit ad Etruriæ Campaniæque regiones, apricis est potestatibus; namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. ulterior autem, quæ est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. itaque quæ in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritæ non solum ipsæ augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venæ umoris copia repletæ turgentes liquoris abundantia saturantur. cum autem excisæ et dolatæ vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidæ, ideoque in ædificiis non possunt habere diuturnitatem. 2 Quæ autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctæ solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores. itaque, quæ sunt in apricis regionibus, spissis venarum crebritatibus solidatæ raritatemque non habentes ex umore, cum in materiem perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem. ideo infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quæ ab opacis de supernatibus advehuntur. 3 Quantum animo considerare potui, de copiis, quæ sunt necessariæ in ædificiorum comparationibus, et quibus temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem quæque insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota ædificantibus, exposui. ita, qui potuerint eorum præceptorum sequi præscriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus. ergo quoniam de apparitionibus est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis ædificiis exponetur; et primum de deorum inmortalium ædibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, insequenti perscribam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
