Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 10, cap. 10

1 Nunc vero quæ ad præsidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam. Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum sumuntur ex proposita sagittæ longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonæ partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quæ tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent. 2 Ipsûm tamen eorum foraminum capituli e magnitudine omnis deformatur altitudo et latitudo. tabulæ, quæ sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quæ vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius S. parastaticæ dextra ac sinistra præter cardines altæ foraminum IIII, crassæ foraminum† quinum; cardines foraminis dimidia. a parastatica ad foramen spatium foraminis, a foramine ad medianam parastaticam item foraminis. latitudo parastados mediæ unius foraminis et eius ⟨T⟩K, crassitudo foraminis unius. 3 Intervallum, ubi sagitta conlocatur in media parastade, foraminis partis quartæ. anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis æreis et clavis configantur. canaliculi, qui græce σῦριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII. regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quæ dextra ac sinistra canalem figuntur, longitudo foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo. et adfiguntur regulæ duæ, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. crassitudo bucculæ, quæ adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S¯. suculæ longitudo foraminum ::, crassitudo suculæ foraminis VIIII. 4 Epitoxidos longitudo foraminis S¯, crassitudo :¯. item chelonii. cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S÷. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis, altitudo S÷. columellæ basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis, crassitudo FZ, columellæ longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S÷, crassitudo. eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis; columellæ capitis longitudo ISK; antefixi latitudo foraminis, crassitudo I. 5 Posterior minor columna, quæ græce dicitur ἀντίβασις , foraminum VIII, latitudo foraminis SI, crassitudinis FZ. subiectio foraminum XII, latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa. supra minorem columnam chelonium, sive pulvinus dicitur, foraminum IIS, altitudinis IIS, latitudinis SI¯ cherolabæ sucularum foraminum II S¯, crassitudo foraminis, latitudo IS. transversariis c um cardinibus longitudo foraminum, latitudo IS et crassitudo. bracchii longitudo IS foraminum VII, crassitudo ab radice foraminis FZ, in summo foraminis ⟨CC⟩Z; curvaturæ foraminis VIII. 6 Hæc his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur. nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quæ anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem. si minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur, propter vehementiam bracchia paulo longiora constituentur, uti facile ducantur. namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑