Vitruvius, De architectura
1 Græci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiæ vero urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari. 2 Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariæ tabernæ mænianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quæ et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita. Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri, ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam populi vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur, uti, longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duæ partes ei dentur; ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio. 3 Columnæ superiores quarta parte minores quam inferiores sunt constituendæ, propterea quod oneri ferendo, quæ sunt inferiora, firmiora debent esse quam superiora. non minus quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, dein decrescendo progreditur in altitudinem naturali contractura peræquata nascens ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora. 4 Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis partibus oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium se conferre in eas negotiatores possint. earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin autem locus erit amplior in longitudine, chalcidica in extremis constituantur, uti sunt in Iulia Aquiliana. 5 Columnæ basilicarum tam altæ, quam porticus latæ fuerint, faciendæ videntur; porticus, quam medium spatium futurum est, ex tertia finiatur. columnæ superiores minores quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. pluteum, quod fuerit inter superiores et inferiores columnas, lumnas, item quarta parte minus, quam superiores columnæ fuerint, oportere fieri videtur, uti supra basilicæ contignationem ambulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. epistylia, zophora, coronæ ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur. 6 Non minus summam dignitatem et venustatem possunt habere comparationes basilicarum, quo genere Coloniæ Iuliæ Fanestri conlocavi curavique faciendam, cuius proportiones et symmetriæ sic sunt constitutæ. mediana testudo inter columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX. porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas lata pedes XX. columnæ altitudinibus perpetuis cum capitulis pedes L, crassitudinibus quinûm, habentes post se parastaticas altas pedes XX, latas pedes II S, crassas I S, quæ sustinent trabes, in quibus invehuntur porticuum contignationes. supraque eas aliæ parastaticæ pedum XVIII, latæ binûm, crassæ pedem, quæ excipiunt item trabes sustinentes cantherium et porticûm, quæ sunt summissa infra testudinem, tecta. 7 Reliqua spatia inter parastaticarum et columnarum trabes per intercolumnia luminibus sunt relicta. columnæ sunt in latitudine testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternæ, in longitudine, quæ est foro proxima, cum isdem angularibus octo, ex altera parte cum angularibus VI, ideo quod mediæ duæ in ea parte non sunt positæ, ne inpediant aspectus pronai ædis Augusti, quæ est in medio latere parietis basilicæ conlocata spectans medium forum et ædem Iovis. 8 Item tribunal, quod est in ea æde, hemicycli schematis minoris curvatura formatum; eius autem hemicycli in fronte est intervallum pedes XLVI, introrsus curvatura pedes XV, uti, qui apud magistratus starent, negotiantes in basilica ne inpedirent. supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatæ, eæque ab tertiis columnis, quæ sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quæ a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt. 9 Supra trabes contra capitula ex fulmentis dispositæ pilæ sunt conlocatæ, altæ pedes III, latæ quoqueversus quaternis. supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeæ circa sunt conlocatæ. quibus insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora et antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen perpetuæ basilicæ, alterum a medio supra pronaum ædis. 10 ita fastigiorum duplex pectinata dispositio extrinsecus tecti et interioris altæ testudinis præstat speciem venustam. item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam. ipsæ vero columnæ in altitudine perpetua sub trabes testudinis perductæ et magnificentiam inpensæ et auctoritatem operi adaugere videntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
