Vitruvius, De architectura
1 Columnæ corinthiæ præter capitula omnes symmetrias habent uti ionicæ, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnæ, corinthii tota crassitudo scapi. igitur quod duæ partes e crassitudine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem. 2 Cetera membra, quæ supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttæ dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur. 3 Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum enim formationibus trium generum factæ sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnensoque tota Dorus, Hellenos et Pthias nymphæ filius, regnavit, isque Argis, vetusta civitate, Iunonis templo ædificavit eius generis fortuito formæ fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiæ civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum rationata. 4 Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados,XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusæ filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariæ fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quæ olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocæam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (hæc Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnæorum civitas inter 5 Ionas est recepta): hæ civitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terræ regionem a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana ædificare. et primum Apollini Panionio ædem, uti viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderunt. 6 In ea æde cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quærentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneæ et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem. cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt. ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in ædificiis præstare coepit. 7 Item postea Dianæ cum cogitarent constituere ædem, quærentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnæ crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem. basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos præpendentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt. ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri 8 Subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati. posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnæ doricæ, ionicæ novem constituerunt. id autem genus, quod Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum. Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter ætatis teneritatem gracilioribus membris figuratæ effectus recipiunt ornatus venustiores. 9 Eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta. virgo civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit. post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus. interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulæ ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti. 10 Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreæ ab Atheniensibus κατατηξίτεχνος fuerat nominatus, præteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formæ novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit et ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes. 11 Eius autem capituli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo imæ columnæ, tanta sit altitudo capituli cum abaco. abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia; ita enim iustas habebunt frontes quoquoversus latitudines. frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suæ frontis latitudinis nona. imum capituli tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna præter apothesim et astragalum. abaci crassitudo septima capituli altitudinis. 12 Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur; secundum folium mediam altitudinem teneat; coliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quæ ex coliculis natæ procurrunt ad extremos angulos volutæ; minoresque helices infra sinum medium, qui est in abaco, sub flores subiecti scalpantur. flores in quattuor partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur. ita his symmetriis corinthia capitula suas habebunt exactiones. Sunt autem, quæ isdem columnis inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriæ sunt in novarum scalpturarum translatæ subtilitatem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
