Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 10, cap. 1

1 Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens virtutes. ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Græci κυκλικην` κίνησιν appellant. est autem unum genus scansorium, quod græce ἀκροβατικόν dicitur; alterum spirabile, quod apud eos πνευματικόν appellatur; tertium tractorium, id autem Græci βαρουλκόν vocitant. scansorium autem est, cum machinæ ita fuerint conlocatæ, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur ad apparatus spectatione; at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagæ vocesque ὀργάνικως exprimantur; 2 tractorium vero, cum onera machinis pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum fulturis continentur. quæ autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia summas virtutes. 3 Ex his sunt quæ μηχανικώς , alia ὀργάνικως moventur. inter machinas et organa id videtur esse discrimen, quod machinæ pluribus operis vel vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistæ torculariorumque prela; organa autem unius operæ prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes. ergo et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita. 4 Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac præceptrice et magistra mundi versatione instituta. namque animadvertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunæ, quinque etiam stellarum naturamachinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructûm maturitates. cum ergo maiores hæc ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitæ perfecerunt explicationes. itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quæ animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt. 5 Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem. cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa. sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis præparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventæ essent machinationes. 6 Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam. non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ignotæ sed ad manum cotidianæ, ut sunt molæ, folles fabrorum, rædæ, cisia, torni ceteraque, quæ communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates. Itaque incipiemus de îs, quæ raro veniunt ad manus, ut nota sint, explicare.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑