Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Vrbis Romæ exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quæ apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere uolentibus longæ inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis æui gesta modico uoluminum numero conprehenderit, aut quis compos mentis domesticæ peregrinæque historiæ seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel præstantiore facundia traditurum se sperauerit? te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terræ regimen esse uoluit, certissima salus patriæ, Cæsar, inuoco, cuius cælesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione colligitur, tua præsenti fide paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum cærimoniis nostris inclitæ claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Cæsares dedimus. et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
