Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 8, cap. 9e

1 Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum præsertim e contraria parte amantissimus patriæ Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores. quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati seruitutem præferret. 2 Pericles autem, felicissimis naturæ incrementis sub Anaxagora præceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum ceruicibus iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suo, cumque aduersus uoluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius uox erat. itaque ueteris comoediæ maledica lingua, quamuis potentiam uiri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui prædicabat. fertur quidam, cum admodum senex primæ contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut æstimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit? 3 Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitæ repræsentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis uoluntariæ mortis oppetendæ cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomæo ulterius hac de re disserere prohibitus est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑