Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 9, cap. 9

pr Temeritati proximus est error, quem ad modum ad lædendum par, ita cui facilius quis ignouerit, quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpæ se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus. 1 C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Cæsaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem sæuire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Cæsaris, aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Cæsaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile! 2 Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnæ quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Titinius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiæ petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauit, cum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiæ magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, qui oculis paulisper hæsit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis hæc, erroris illa. 3 Ceterum falsa opinatio nescio an præcipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore uocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑