Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Multum animis hominum et fiduciæ adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunæ in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status siue proximorum ingenia contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuæ infelicitatis se prædamnare spemque, quæ etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere? 1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentæ existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et rei publicæ usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, ne fortunæ nubilo adulescentiæ contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret. 2 Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris uitæ primos adulescentiæ annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriæ crimine, sed tamen Punicis tropæis, deuictæ Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores. 3 C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et cærimoniarum conuerso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriæ fuerat exemplum, tantum postea modestiæ et sanctitatis specimen euasit. 4 Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen Allobrogici sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo sæculo nostra ciuitas habuit. 5 Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior ætas reuoluatur, multi lusus, multæ deliciæ reperiantur. quæ quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriæ princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret. 6 L. uero Sulla usque ad quæsturæ suæ comitia uitam libidine, uino, ludicræ artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quæstor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis nequitiæ, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthæ manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnæ dominationem fregit eumque, qui se in Africa quæstorem fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem petere coegit. quæ tam diuersa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset. 7 Atque ut nobilitati, beneficio pænitentiæ se ipsam admonitæ respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quæstum suum fortunæ, præsens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere. 8 At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque prædonum ac fugitiuorum bello liberati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem uiderunt. 9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompeius Magni pater P. Ventidium ætate inpuberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romæ ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno prætor et consul est factus. 10 Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege Cæcilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis æternis ingemescere patiendo. 11 Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, lætiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus. 12 Quid, Crasso nonne pecuniæ magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum præstare non poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus salutabatur. 13 Crassum casus acerbitate Q. Cæpio præcucurrit: is namque præturæ splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est. 14 Iam C. Marius † maximæ fortunæ luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quæsturam Romæ petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et ædilitatis petitione consimilem campi notam expertus præturæ candidatus supremo in loco adhæsit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque ægre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romæ, tam fastidiendo candidato ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropæa in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur. 15 C. autem Cæsar, cuius uirtutes aditum sibi in cælum struxerunt, inter primæ iuuentæ initia priuatus Asiam petens, a maritimis prædonibus circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid est ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem diuinitatis suæ parcit? sed cæleste numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim captos prædones crucibus adfixit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
