Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Sed ut hanc incitatam et asperam seueritatem mitiores relati patrum mores clementiæ suæ mixtura temperent, exactæ poenæ concessa uenia iungatur. 1 L. Gellius omnibus honoribus ad censuram defunctus, cum grauissima crimina de filio, in nouercam conmissum stuprum et parricidium cogitatum, propemodum explorata haberet, non tamen ad uindictam continuo procucurrit, sed pæne uniuerso senatu adhibito in consilium expositis suspicionibus defendendi se adulescenti potestatem fecit inspectaque diligentissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam sua sententia. quod si impetu iræ abstractus sæuire festinasset, admisisset magis scelus quam uindicasset. 2 Q. autem Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanæ eloquentiæ fuit, admirabilis in filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam inuisam haberet, ut Messalam sororis suæ filium heredem habiturus, ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi præter osculum nepotum, in quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sententia, quam etiam editæ orationi inseruit, filium potius in tormentis animi quam in uoluptatibus reponens, tamen, ne naturæ ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suis, quia et uiuus moribus eius uerum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit. 3 Idem fecit clari generis magnæque dignitatis uir Q. Fuluius, sed in filio aliquantum tætriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus esset, non solum eum non notauit, sed etiam decedens dominum omnium bonorum esse uoluit, quem genuerat heredem instituens, non quem fuerat expertus. 4 Magnorum uirorum clementibus actis ignoti patris nouæ atque inusitatæ rationis consilium adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue illum adulescentem subiecisset siue ex alio concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando se nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum præbuit, nec ueneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, me quoque exupera. sed tantum quæso, ne meus erga te amor eo sit tibi uilior, quod a pænitentia oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mortis oblatæ quam datæ uitæ felicius beneficium!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
