Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 1, cap. 8e

1 Quæ minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quædam tempore mortis uisa narrasse. 2 Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus præcipue inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime lætabatur, et acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiæ funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse. 3 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiæ suæ stupro interuenisset, inopinati monstri perculsa conspectu et in præsens tempus ad indignandum et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt. 4 Hoc modo fortuna sæuiens uocem ademit, illo propitia donauit. Echecles Samius athleta mutus, cum ei uictoriæ, quam adeptus erat, titulus et præmium eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit. 5 Gorgiæ quoque Epirotæ fortis et clari uiri origo admirabilis fuit, quod in funere matris suæ utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere coegit nouumque spectaculum patriæ præbuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa peperit, alter ante elatus quam natus est. 6 Diuinæ fortunæ uulnus Pheræo Iasoni exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, uomicam, quæ a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret. 7 Æque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinæ quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra sæuiens extinguere ualuit! 8 Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistæ uocantur, ineptæ et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum inuenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reuerteretur, incidit in regem Attalum sæpe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, præcipitatus ad deos usque cauillandos dementis animi iusta supplicia pependit. 9 Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigæ uiolentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga uocatur, semper uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit cælatam. 10 Quæ tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est. 11 Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus æquat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio. 12 Quid? illa nonne ludibria naturæ in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia sæuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiæ regis Bithyniæ filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os æqualiter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum. 8 13 Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugæ patris a Pompeio deuicti fuit. 8 14 Ne illius quidem paruæ admirationis Strabonis oculi, quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybæo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur. 8 15 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent. 8 16 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam ætatem peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est. 17 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem præceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendæque scholæ communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam et tam æqualem fortunæ pariter atque amicitiæ societatem quis non ipsius cælestis Concordiæ sinu genitam, nutritam et finitam putet? 18 Quapropter hæc potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut in homine sortis ignotæ , ne ipsa quidem, omnis bonæ malæque materiæ fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita siluestres capreas Cretæ genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium herbæ dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquæ cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonæ in templo Iunonis Laciniæ aram ad omnes uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem uini, qua homines inebrientur, possidere uoluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiæ uindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit. 19 Quæ quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatæ fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen tantæ magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudæ uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluæ corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑