Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Temeritatis etiam et subiti et uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussæ nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta æstimatione prosequi ualent. 1 Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidæ infidis præcordiis suam pariter et patriæ salutem depositurus! itaque exiguo momento maximæ rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret. 2 Nam C. Cæsaris anceps conatus, etsi cælestium cura protectus est, non tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersæ ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici sæua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit. 3 Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causæ dicendæ potestas negata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
