Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Otium, quod præcipue industriæ et studio maxime contrarium uidetur, præcipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriæ uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores. 1 Par ueræ amicitiæ clarissimum Scipio et Lælius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosæ uitæ iter æquali gradu exequebantur, ita animi quoque remissionibus communiter adquiescebant: constat namque eos Caietæ et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scæuola, qui gener Lælii fuit, audisse sæpe numero prædicauit. 2 Scæuola autem, quietis et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium et cærimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scæuolam, ita in scælus lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
