Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 7, cap. 8

pr His rescissorum testamentorum exemplis contenti attingamus ea, quæ rata manserunt, cum causas haberent, propter quas rescindi possent. 1 Quam certæ, quam etiam notæ insaniæ Tuditanus! utpote qui populo nummos sparserit togamque uelut tragicam uestem in foro trahens maximo cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his consentanea fecerit. testamento † filium instituit heredem, quod Ti. Longus sanguine ei proximus hastæ iudicio subuertere frustra conatus est: magis enim centumuiri quid scriptum esset in tabulis quam quis eas scripsisset considerandum existimauerunt. 2 Vita Tuditani demens, Æbutiæ autem, quæ L. Meneni Agrippæ uxor fuerat, tabulæ testamenti plenæ furoris: nam cum haberet duas simillimæ probitatis filias † Pletoniam et Afroniam, animi sui potius inclinatione prouecta quam ullis alterius iniuriis aut officiis conmota, Pletoniam tantum modo heredem instituit: filiis etiam Afroniæ ex admodum amplo patrimonio xx nummum legauit. Afronia tamen cum sorore sacramento contendere noluit testamentumque matris patientia honorare quam iudicio conuellere satius esse duxit, eo se ipsa indigniorem iniuria ostendens quo eam æquiore animo sustinebat. 3 Minus mirandum errorem muliebrem Q. Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis eiusdem nominis uiris in urbe nostra uigentibus, Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis uinculo contingebat, florente, Carrinatem solum heredem reliquit, nec hac re testamentum eius quisquam adtemptauit. 4 Item Pompeius Reginus uir transalpinæ regionis, cum testamento fratris præteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus magna ex parte heres frater erat scriptus, prælegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum ac diu inter adsentientes indignationi suæ amicos questus, quod ad hastæ iudicium adtinuit, cineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagitiosum silentium, sed etiam prælatio contumeliosa uideri posset. 5 Æque felicis inpunitatis, sed nescio an tætrioris hæc delicti testamenta. Q. Cæcilius, L. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum præ se semper tulisset unum illum sibi esse heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptauit omniumque bonorum heredem reliquit. sed fallacis et insidiosi cadauer populus Romanus ceruicibus reste circumdatum per uias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem uoluit, funus autem et exequias quales meruit. 6 Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinas, qui ab infimo militiæ loco beneficiis diui Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quæstibus locuples factus, non solum ceteris uitæ temporibus ei se fortunas suas relinquere, a quo acceperat, prædicauit, sed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, cum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit. 7 L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote opera eius et consilio conpluribus priuatis litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatus, præteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quædam animum eius transuersum egit: amauit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum beniuolentia, propulsatores odio insecutus. 8 T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, decedens anulos suos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. quantum illo momento temporis conscientia, si modo uires, quas habere creditur, possidet, a tæterrimo homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis et ingratæ culpæ cogitationem spiritum posuit, quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, quod animaduertebat e uita ad mortem transitum suum et superis dis inuisum esse et inferis detestabilem futurum. 9 M. uero Popilius senatori ordinis Oppium Gallum ab ineunte ætate familiarissimum sibi moriens pro uetusto iure amicitiæ et uultu benigno respexit et uerbis magnum præ se amorem ferentibus prosecutus est, unum etiam de multis, qui adsidebant, ultimo conplexu et osculo dignum iudicauit insuperque anulos quoque suos ei tradidit, uidelicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat aditurus, amitteret. quos Oppius, uir diligens, sed morientis amici plenum contumeliæ ludibrium, in locellum repositos et a præsentibus adsignatos diligentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestiuius? senator populi Romani curia egressus, homo uitæ fructibus continuo cariturus sanctissima iura familiaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi desumpsit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑