Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat: accedit enim pretio rei inæstimabile momentum occasionis. quæ Fabio Maximo tot ante sæcula paruam pecuniæ summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non præstarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo † prærogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest præstat, alter plus etiam quam potest. 8 2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulæ ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano præstitit: Fabius in honorem patriæ paupertatem inopia mutauit. 3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinæ furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitæ pecuniæ propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in fænore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicæ confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse fæneratorem: nam qui nunc præcipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiæ actæ sunt, legere non fastidierint. 4 Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus præstiterit recognosci, quod omne præclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostræ futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit. 5 Illius uero Romanæ liberalitatis cælestem spiritum nullæ litteræ satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniæ rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Græcia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubæ signo silentio facto per præconem hæc uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Græciæ urbes, quæ sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quæ audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione præconis tanta cælum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quæ superuolabant, adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est. Ad cuius maiestatem pertinet non solum quæ ipse benigne tribuit, sed etiam quæ alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritæ, ita hic redditæ laudis conmendatio est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
