Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 1, cap. 8

pr Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quæ, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit. 1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinæ præfecturæ uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formæ albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui præterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnæ suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti ædis eorum nullius hominum manu reserata patuit. 2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Æsculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quæ iam in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est præsidium, e uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Æsculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriæ laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium cælesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Æsculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam præ se adpetitæ clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatæ rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto læti inde soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo ædis Æsculapii murto frequentibus ramis diffusæ superimminentem excelsæ altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostræ aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quæsitus erat, dispulit. 3 Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetæ, quod ibi præcipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam cælo Iunonem petitam portare se credentes læti in ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius cernimus, collocauerunt. 4 Fortunæ etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore cum æde sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternæ preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite me, matronæ, dedistis riteque dedicastis'. 5 Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e proxima silua Arsia, quæ ore Siluani in hunc pæne modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadauera exhibuere. 6 Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Romanorum adiuuit, nonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus Thurinæ urbis peterent excidium ac præcipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi eximiæ magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum uictoriæ gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia cæsa, quinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inueniretur qui id præmium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua cæleste caput tectum fuerat, argumentum præbuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum lætitia oblati auxilii testimonium ei est redditum. 7 Referam nunc quod suo sæculo cognitum manauit ad posteros, penetrales deos Æneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero transitu significasse. nec me præterit de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione æstimatio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera non refugisse. 8 Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine præfatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Cæsarem, neque enim ulla extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum. 9 Iam quod L. Lentulus litus prænauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomæi regis interempti corpus concisæ scaphæ lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunæ erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missæ uocis miraculum est. 10 Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum ueridica Pythicæ uaticinationis fides præcucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Cæsaris concordia pestifero sibi nec rei publicæ utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiæ præerat—antistitem Delphicæ cortinæ in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certæ consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeæ coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quæ inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelæ Euboeæ nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus prædictum a deo locum sepultura possedit. 11 Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo præter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum ædis Fortunæ conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintæ Claudiæ statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea æde incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione et L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit. 12 Aliquid admirationis ciuitati nostræ Acilii etiam Auiolæ rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque pædagogi sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L. quoque Lamiæ prætorio uiro æque uocem fuisse super rogum constitit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑