Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Sed ut uiolentiæ et seditionis tam togatæ quam etiam armatæ facta referantur, L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduersus leges cum L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portauit. 8 2 idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Præneste, tertium post patris mortem natum Romæ decessisse, neque oportere clarissimæ familiæ ignotas sordes inseri, cum interim inprouida concitatæ multitudinis temeritas—pro inpudentia et audacia!—aduersus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiæ genere uexauit. 3 Væsana hæc tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in ædes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut cæde integerrimi ciuis facultas apiscendæ potestatis tæterrimo ciui daretur. 4 Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis prætoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro æde Concordiæ sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem prætextatum discerpserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
