Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 8, cap. 7

pr Quid cesso uires industriæ commemorare, cuius alacri spiritu militiæ stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? † quæ cum sit perfectissima uirtus, duramento sui confirmatur. 1 Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuuenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os hæsitatione inpeditum animaduertit, quia omnia ista in suo statu æquali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime actæ uitæ fine disertissimi oratoris Galbæ accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Græcis litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde æstimemus, quod etiam Latinas pæne iam senex didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus. 2 Cuius mirifica proles propior ætati nostræ Cato ita doctrinæ cupiditate flagrauit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo minus Græcos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios superesse temporibus. 3 Terentius autem Varro humanæ uitæ expleto spatio non annis, quibus sæculi tempus æquauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est. 4 Consimilis perseuerantiæ Liuius Drusus, qui ætatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, cæcum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et uigeret. 5 Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali inconmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes. 6 Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Græcæ linguæ notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quæ res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti. 7 Ne Roscius quidem subtrahatur, scænicæ industriæ notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum familiaritates amplexus est. hæc sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii præmia, propter quæ tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑