Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium erga liberos indulgentia salubrique aura prouecta gratam suauitatis dotem secum adferat. 1 Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque et uirtutis et uitæ emeritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum grauatus non est, pæne ipso per se dumtaxat animo sine corpore militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse paruulum triumphis suis gestauerat, in maxima uoluptate posuit, nec accessio gloriosæ illius pompæ, sed auctor spectatus est. 2 Non tam speciosa Cæseti equitis Romani sors patria, sed par indulgentia. qui ab Cæsare omnium iam et externorum et domesticorum hostium uictore cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus pl. cum Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum adfectanti fecerat, in hunc modum respondere sustinuit: 'celerius tu mihi, Cæsar, omnes filios meos eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos præterea optimæ indolis filios, quibus Cæsar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa diuini principis clementia tutum præstitit, quis tamen non humano ingenio maius ausum putet, quod cui totus terrarum orbis succubuerat non cessit? 3 Sed nescio an Octauius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium beniuolentiæ fuerit. proscriptus a triumuiris, cum domo postico clam esset egressus iamque fugæ expeditum initium haberet, postquam filium intus trucidari falso clamore uiciniæ accepit, ei se neci, quam euaserat, obtulit occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud momentum, quo illi præter spem incolumem uidere filium contigerat, quam salutem suam æstimans. miseros adulescentis oculos, quibus amantissimum sui patrem ipsius opera sic expirantem intueri necesse fuit!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
