Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 4, cap. 7

pr Contemplemur nunc amicitiæ uinculum potens et præualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiæ cincta præsidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sinceræ uero fidei amici præcipue in aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid præstatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractæ fortunæ homines magis amicorum studia desiderant uel præsidii uel solacii gratia: nam læta quidem et prospera negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitæ cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade pæne amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriæ contabuit, horum duræ atque asperæ condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti? 1 Inimicus patriæ fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius prætulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operæ pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturæ honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Lænati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animaduerterent, et ad Lælium, cuius consilio præcipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseueranti interrogatione Læli in eodem constantiæ gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiæ memoriam desereret, tueri uoluit. 2 In eadem domo æque robusta constantis amicitiæ exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quæreretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Lætorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum insequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata inuitus, dedit. Lætorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui sæpsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriæ Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiæ adiecta uoluntaria morte præstitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitæ ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Lætorius tropæa ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiæ condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultæ nobilitatis exempla. 3 L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiæ fido pignore æstimetur, in optimo laudabilis conscientiæ portu relinquendus est: tribunus enim plebis Cæpionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artæque amicitiæ memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugæ eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres—adeo blando uteris imperio—supplicium honori prætulit. 4 Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ulla rei publicæ iniuria euexeris. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhæsit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter præcipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiæ auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio præbuit. loquatur Græcia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhærentem mortem uidere, hæc sunt uera Romanæ amicitiæ indicia, illa gentis ad fingendum paratæ monstro similia mendacia. 5 L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria enim in cultu amicitiæ auso par gloriæ portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidæ militiæ stipendia P. Cæli beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia læta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide præstitit. erat ob Octauio consule Placentiæ præpositus Cælius. qua a Cinnano exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, ad auxilium dexteræ Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit cædique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam præbuit. 6 Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu æstimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustæ poenæ debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianæ ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit. 7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiæ ad lætum et serenum uultum transeamus atque inde eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, cædibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quæ sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Læli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatæ turbæ gregem, qui uestro ductu ueneranda sinceræ fidei stipendia laudibus et præmiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiæ et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens ætas in excolendo iure amicitiæ qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑