Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 3, cap. 7

pr Sed hæc atque his similia uirtutis aliquid sibi in consuetudine nouanda licentiæ sumentis indicia sunt: illis autem, quæ deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur. 1 Publio et Gnæo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque prouinciæ eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriæ spem dedit. 1a Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntis in ædem, quæ intra moenia hostium erat, uadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo prædixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil prædictione uerius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius. 1b Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus non esset. 1c Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassent, quæ speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciæ spiritu prius animos hostium quam arma contudit. 1d Verum ut ad domestica eius eximiæ fiduciæ acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptæ et expensæ summæ continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quæ sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, ærario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto eo malignitatis uentum, ut de mea innocentia quærendum sit: nam cum Africam totam potestati uestræ subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, præter cognomen retuli. non me igitur Punicæ, non fratrem meum Asiaticæ gazæ auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicæ usum pecuniam ex ærario promi opus esset, idque quæstores, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque ærario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse seruatas. 1e Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Næuius tr. pl. aut, ut quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi: proinde æcum est uos mecum ire in Capitolium supplicatum'. speciosissimam deinde eius uocem æque clarus euentus secutus est, si quidem et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniæ suæ ludibrio solus moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis uenerator factus est. 2 Auiti spiritus egregius successor Scipio Æmilianus, cum urbem præualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in præsidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere. 3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine Scipionum hæream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam præterire, fidentis animi dictique clarissimum auctorem? annonæ caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quæso, Quirites', inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicæ expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eius quam suorum alimentorum respectum egerunt. 4 Liui quoque Salinatoris æternæ memoriæ tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantæ cladis domestici nuntii deessent. 5 Bellica hæc præstantia animi, togata illa, sed non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed pæne etiam temerariam, quæ duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit! 6 Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit, sed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum. 7 Cato uero superior sæpe numero ab inimicis ad causæ dictionem uocatus nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciæ in sua innocentia reposuit, ut ab his in quæstionem publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione rei publicæ ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua quidem animi præstantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit. 8 Eadem M. Scauri fortuna, æque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem uitæ reddere, sed tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Seuerus Sucronensis Æmilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Æmilius Scaurus huic se adfinem esse culpæ negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit. 9 Contra M. Antonius ille disertus—non enim respuendo, sed amplectendo causæ dictionem quam innocens esset testatus est—quæstor proficiscens in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium prætorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio legis Memmiæ liceret, quæ eorum, qui rei publicæ causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciæ bonæ consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est. 10 Sunt et illa speciosa fiduciæ publicæ exempla: nam cum eo bello, quod aduersus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem in præsidium Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quæ suo milite gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent. Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii uiribus supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris ueniret quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid aliud est quam sæuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere? 11 Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. is Iulio Cæsari amplissimo ac florentissimo uiro in conlegium poetarum uenienti numquam adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiæ crimine caruit, quia ibi uoluminum, non imaginum certamina exercebantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑