Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Cretensibus nihil tale præsidii adfulsit, qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum uinci timent, id passi sunt, quod eos ne uictor quidem pati coegisset. 2 Numantini autem a Scipione uallo et aggere circumdati, cum omnia, quæ famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inuenti sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic uiuere necesse non fuit. 3 Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. qui, quo perseuerantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem præstarent, quia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas natosque ad usum nefariæ dapis uerterunt: quoque diutius armata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleret, infelices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam uictoria petenda fuit, quia plus uindicatus libertatis quam uictus gloriæ adferre potuit, cum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quæ illis dulcia uitæ pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis prandia atque cenæ extiterunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
