Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique uastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in cædem suam conpulit. cuius interitu ne Athenæ occiderent effectum est. 2 Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum tæterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximæ rei molem adgrederetur, et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenæ per te libertatem consecutæ gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructæ tyrannidis opus laude cumulauit. 3 Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriæ imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quædam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Græciæ altero Themistocle opus esset effectum est. 4 Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodemque tempore iuuenes mitti et locum, in quem hi conuenissent, finem ambobus haberi populis. uerum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philæni perfidia præcucurrerunt, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum fore, si Philæni uiuos ibi se obrui passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. qui, quoniam patriæ quam uitæ suæ longiores terminos esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbæ Karthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africæ spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philænorum egregii facti memoriam ne patriæ quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta uirtute, quod mortali animo ac manu inmortale quæri possit. 5 Iuuenali ardore plena hæc pietas. Aristoteles uero, supremæ uitæ reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriæ excubuit, ut eam ab hostilibus armis solo æquatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignæ quamque profusæ pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis ætatis homines extiterint, sanctissimisque naturæ legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo suscripsit ubertas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
