Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 4, cap. 6e

1 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiæ non obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariæ regina Artemisia uirum suum Mausolum fato absumptum quantopere desiderauerit leue est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt? 2 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amauit, propter quem præcipuum formæ suæ decorem in habitum uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se credidit uxore simul exulante. 3 Verum quid Asiam, quid barbariæ inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Græciæ decus Lacedæmon præcipuum uxoriæ fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriæ suæ laudibus admiratione facti conparandum? Minyæ, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot sæculorum uices stabili in sede manserat, † a Pelasgicis expulsi ramis, alienæ opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum —amque in illo nobilis famæ nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat—deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritæ urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicæ custodiæ inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedæmoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut adlocuturæ perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passæ sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyæ nuberent?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑