Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 9, cap. 6

pr Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, latebris suis extrahatur. cuius efficacissimæ uires sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis uinculis circumdedit, tantum inconmodi humano generi adferens, quantum salutis bona fides præstat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur. 1 Romulo regnante Spurius Tarpeius arci præerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quæ in sinistris manibus gerebant: erant autem in his armillæ et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam præmium flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi promissum, quod ea quoque læuis gestauerant, soluisset. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena uindicata est. 2 Ser. quoque Galba summæ perfidiæ: trium enim Lusitaniæ ciuitatium conuocato populo tamquam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos iuuentutis consistebat, electa et armis exuta partim trucidauit, partim uendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit. 3 Cn. autem Domitium summi generis et magni animi uirum nimia gloriæ cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorum, quod tum suam et Allobrogum gentem se etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renouaret. igitur eum Albam custodiæ causa relegauit. 4 Viriathi etiam cædes duplicem perfidiæ accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Seruilio Cæpione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit uictoriamque non meruit, sed emit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑