Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Ne illos quidem latere patiamur, qui quæ in aliis uindicarant ipsi commiserunt. 1 C. Licinius cognomine Hoplomachus a prætore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a uicissitudine poenæ afuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere. 2 C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicæ ciuem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit. 3 C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparauit dissimulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Lænate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud præcipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperauerit. 4 Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quæ iubebat quæri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicæ: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
