Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Abominandæ quoque necessitatis amarissimæ leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantum, sed etiam auditu grauia perpeti coegerunt. 1 Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuuentute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui ad usum propulsandorum hostium impetum emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt uiri, qui quattuor et uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Pædiculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quæ ciuitas ad id tempus ingenuæ quoque originis capite censos habere milites fastidierat, eadem cellis seruilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia uelut præcipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunæ uiribus succumbit, ubi, nisi tutiora consilia legeris, speciosa sequenti concidendum est. Cannensis autem clades adeo urbem nostram uehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiæ futura conuellerentur, ac prætextati pueri arma induerent, addictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quæ, si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem admotis necessitatis uiribus ponderentur, sæuitiæ temporis conuenientia præsidia uideantur. Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulæ, qui Sardiniam pro prætoribus obtinebant, querentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii præberent, adfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id præstare possent, rescripsit ærarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantæ inopiæ succurrendum esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostræ nutrices, gradus et stabilimenta bellorum, tam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis uerbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit. 2 Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora necessariis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum pinguissima arua sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanæ urbis, quæ Punicam feritatem deliciis suis cupida fouit, in propinquo situm Casilinum, † moderarum uirtute clarum, perseuerantis amicitiæ pignore impios oculos uerberauit. 3 In illa obsidione et fide cum trecenti Prænestini permanerent, euenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis uendere quam ipse potius leniendæ famis gratia consumere mallet. sed, credo, deorum prouidentia effectum et uenditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: auaro enim et fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuit, æqui animi uir ad salutarem inpensam faciendam care quidem, uerum necessarie conparato cibo uixit. 4 C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non rei publicæ uictoria quærebatur, sed præmium uictoriæ res erat publica, senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione ciuium satiarent, ut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum uoluntas, sed tæterrimæ necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit. 5 Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis inuicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreæ sudes deerant, magistra nouæ molitionis necessitate usus uallauit. 6 Atque ut diuinam filii mentionem cælesti patris recordationi subnectam, cum effusurus se in nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, uicinæque imperio eius regiones subito indicti tumultus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus denariis singula uasa olei frumentique modiis totidem mancipia permutarentur. sed amarissimam tempestatem Augusti cura tutelæ tunc terrarum uacans dispulit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
