Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam, certissimum salutis humanæ pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus. 1 Cum Ptolomæus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Æmilium Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicæ usibus et sacris operatam externæ procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostræ frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomæo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet. 2 Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis animis consilia petendæ pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenæ sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinæ consuli fuerant iniectæ. Hanno autem, certior Romani animi æstimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis nostræ liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores fecit noluisse. 3 Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Æmilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio prætore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, quibus hoc præstabatur, aspexit. 4 Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset, inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum erat illos uitandi præsentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur. 5 Repræsentemus etiam illud senatus nullo modo prætermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius ædilicii orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis dedidit quæstoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper benignam præstitit, ita in sociorum quoque animis constantem recognouit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
