Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 2, cap. 6

1 Idem sensit proxima maiorum nostorum grauitati Spartana ciuitas, quæ seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius uitæ genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariæ uoluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et secundæ mensæ ponendæ consuetudinem haud parua luxuriæ inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriæ neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriæ ad uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiæ moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit. 2 Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiæ concentu et anapæsti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciæ aliquid adferret. 3 Egregios uirtutis bellicæ spiritus Lacedæmoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis languore marcens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut non facinorosæ, ita erubescendæ rea culpæ. 4 Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quæstu sustentaretur diligentissime inquirere solebat, ut homines honestatem, uitæ rationem memores reddendam esse, sequerentur. 5 Eadem bonos ciues corona decorandi prima consuetudinem introduxit, duobus oleæ conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile institutum, si rem siue personam intueri uelis: nam et uirtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet. 6 Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod conuictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 'habere ciuem tanti muneris impium æstimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus, quoniam liber esse nescisti'. 7 Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinæ grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani præcipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eodem deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scænam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiæ quærunt, clausas portas habet, et mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquæ consuetudinis monumenta seruantium. Duæ etiam ante portas eorum arcæ iacent, altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturæ locum plaustro deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili beniuolentia temperata, quæ neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam præbet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, hæc, ne destituat, rationem præbuerit —conprobato exitu terminetur. 8 Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Græcia translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea seruari animaduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc summæ dignitatis ibi femina, sed ultimæ iam senectutis, reddita ratione ciuibus cur excedere uita deberet, ueneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei præsentia clariorem fieri magni æstimaret. nec preces eius uir ille, ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiæ fonte manabat, ab incepto consilio diu nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum exequi passus est. quæ nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator uitæ meæ nec mortis spectator esse fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunæ uultum semper experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno nepotum gregem superstitem relictura permuto'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiæ traditis poculum, in quo uenenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis et inuocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernæ deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam uisceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium aduocauit. nostros autem, tametsi nouo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit. 9 Sed ut ad Massiliensium ciuitatem, unde in hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, præstoque est qui id custodiæ gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint. 10 Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quæ his apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit. 11 Auara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque populorum animi præsentia, quod et patriæ incolumitatem fortiter tueri et fidem amicitiæ constanter præstandam arbitrabantur. 12 Thraciæ uero illa natio merito sibi sapientiæ laudem uindicauerit, quæ natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum præceptis uerum condicionis nostræ habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitæ, quæ multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur. 13 Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere mærorem uelint. 14 Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiæ uiros laudem? respiciantur Indorum feminæ, quæ, cum more patrio conplures eidem nuptæ esse soleant, mortuo marito in certamen iudiciumque ueniunt, quam ex his maxime dilexerit. uictrix gaudio exultans deductaque a necessariis lætum præ se ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur: superatæ cum tristitia et mærore in uita remanent. protrahe in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciæ † potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quæsitam rationem, Indico tamen rogo nihil eorum præferes, quem uxoria pietas in modum genialis tori propinquæ mortis secura conscendit. 15 Cui gloriæ Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccæ enim fanum est Veneris, in quod se matronæ conferebant atque inde procedentes ad quæstum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturæ. 16 Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant quam septimum annum inplessent, quo paruulorum amissionem æquiore animo sustinerent. 17 Ne Numidiæ quidem reges uituperandi, qui more gentis suæ nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum esse conuenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑