Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Satis multa de nostris: aliena nunc adiciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus insolentiæ euidentissimis gradibus exultauit: fastidio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit, tædio morum et cultus Macedonici uestem et instituta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu diuinum, æmulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem, hominem dissimulare. 2 Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et inpotentia habitat, suo iure † tam insolenter, quod Græciæ indicturus bellum adhibitis Asiæ principibus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus consilio, uos contraxi. ceterum mementote parendum magis uobis esse quam suadendum'. adroganter, etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an inprudentius. 3 Hannibal autem Cannensis pugnæ successu elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in castris nec responsum ulli nisi per interpretem dedit. Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis diebus Romæ in Capitolio cenaret, aspernatus est. adeo felicitatis et moderationis diuiduum contubernium est. 4 Insolentiæ uero inter Karthaginiensem et Campanum senatum quasi æmulatio fuit: ille enim separato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro utebatur. quem morem Capuæ aliquamdiu retentum C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
