Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriæ ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suæ fidem quam formam inritamentum alienæ libidinis esse maluit. 2 Athenis quidam ultimæ senectutis, cum spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedæmoniorum legatos forte peruenit. qui hominis ætate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienæ urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedæmoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
