Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 9, cap. 5

1 Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii Hypsæi collega, cum perniciosissimas rei publicæ leges introduceret de ciuitate Italiæ danda et de prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem mutare noluissent, ægre conpulsus est ut in curiam ueniret: deinde partim monenti, partim oranti senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate uersatus est. 2 Quæ a M. quoque Druso tribuno pl. per summam contumeliam uexata est: parum enim habuit L. Philippum consulem, quia interfari se contionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem non per uiatorem, sed per clientem suum adeo uiolenter in carcerem præcipitem egisse, ut multus e naribus eius cruor profunderetur, uerum etiam, cum senatus ad eum misisset, ut in curiam ueniret, 'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam propinquam rostris, id est ad me, uenit?' piget adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium despexit, senatus tribuni uerbis paruit. 3 Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsæum ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus obnoxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum et inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicæ temerando. 4 Tætrum facto pariter ac dicto M. Antonii conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Cæsetii Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. superba de senatore, inpotens de occiso confessio.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑