Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Campi quoque repræsentata condicio ambitiosam ingredientis uiam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum euentus utiliter instruxerit, quia propositis ante oculos clarissimorum uirorum repulsis ut non minore cum spe honores, ita prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum sæpe numero singuli cunctorum uoluntatibus resistere fas esse duxerint, scientes etiam patientia quæri debere quod gratia impetrari nequierit. 1 Q. Ælius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus hædinis strauit et pro argenteis uasis Samia exposuit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, cum alioqui uir egregius haberetur comitiisque prætoriis candidatus in campum L. Paulo auo et P. Africano auunculo nixus descendisset, repulsa inde abiret notatus: nam ut priuatim semper continentiam probabant, ita publice maxima cura splendoris habita est. quocirca urbs non unius conuiuii numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens ruborem epuli suffragiis suis uindicauit. 2 P. autem Scipio Nasica togatæ potentiæ clarissimum lumen, qui consul Iugurthæ bellum indixit, qui matrem Idæam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones auctoritatis suæ robore oppressit, quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est, cum ædilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogauit eum num manibus solitus esset ambulare. quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manauit causamque repulsæ Scipioni attulit: omnes namque rusticæ tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes iram suam aduersus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. igitur ciuitas nostra nobilium iuuenum ingenia ab insolentia reuocando magnos et utiles ciues fecit honoribusque non patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis pondus adiecit. 3 Nullus error talis in L. Æmilio Paulo conspectus est, sed tamen aliquotiens frustra consulatum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius uirtutem iniuriæ non fregerunt, sed acuerunt, quoniam quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia nobilitatis splendore et animi bonis mouere non potuerat, pertinacia uinceret. 4 Q. autem Cæcilium Metellum pauci et mæsti amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac rubore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudophilippo triumphantem uniuersus senatus lætum et alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, maxima pars ab hoc uiro profligata est. eine ergo populus consulatum negare potuit, cui mox duas clarissimas prouincias aut daturus erat aut debiturus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto meliore eo ciue usus est: intellexit enim quam industrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto labore impetrari senserat. 5 Quid tam excellens, quid tam opulentum quam L. Sulla? diuitias, imperia largitus est, leges uetustas abrogauit, nouas tulit. hic quoque in eo campo, cuius postea dominus extitit, repulsa præturæ suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si quis modo deorum formam et imaginem futuræ eius potentiæ populo Romano repræsentasset, impetraturus. 6 Sed ut comitiorum maximum crimen referam, M. Porcius Cato, plus moribus suis præturæ decoris adiecturus quam prætexto eius splendoris ipse laturus, consequi illam a populo aliquando non potuit. proxima dementiæ suffragia, quæ quidem satis graues poenas erroris sui pependerunt, quoniam quem honorem Catoni negauerant Vatinio dare coacti sunt. ergo, si uere æstimare uolumus, non Catoni tunc prætura, sed præturæ Cato negatus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
