Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 4, cap. 5

pr A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: hæc enim iustissimis uiris præcepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque cælesti numini templa extruantur aræque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiæ, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem præ se ferens uultum. 1 Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sustinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostræ uerecundia fuit. quæ quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu motus fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniæ Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suæ debitum coegerunt. 2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnæ temerario ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximæ cladis redemit effecitque ut acies deorum iræ, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest. 3 Nos autem ad præclarum uerecundiæ opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna prætoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet præturam melius Africani memoriæ concederet quam sibi uindicaret. † nec maximum esse uerecundiæ pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt. 4 Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id præsente Q. Scæuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptæ rei inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidæ togæ suæ respectum agens. 5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Cæsare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium præstate uictori', dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Cæsare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia. 6 Quam præcipuam in C. quoque Cæsare fuisse et sæpe numero apparuit et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiæ obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑