Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 2, cap. 5

1 Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiæ quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in æde Pietatis. eam autem ædem P. Cornelio Lentulo M. Bæbio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato. 2 Ius ciuile per multa sæcula inter sacra cærimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus ædilis curulis, uulgauit ac fastos pæne toto foro exposuit. qui, cum ad uisendum ægrum collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit. 3 Veneficii quæstio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quæ, cum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerent, unius ancillæ indicio protractæ, pars capitali iudicio damnatæ C et septuaginta numerum expleuerunt. 4 Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in æde Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non æquo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festæ epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentæ temulentiæ causam habet. 5 Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiæ certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in propatulo uerecundiæ non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiæ adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quæ uocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant. 6 Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte uici longi extat, in eaque remedia, quæ corporibus ægrorum adnexa fuerant, deferebantur. hæc ad humanæ mentis æstus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriæ certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonæque ualitudinis eorum quasi quædam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiæ uini abundantiæ et ab inmoderato ueneris usu auersa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑