Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 6, cap. 4e

1 Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: nam cum ei se tota pæne Lusitania dedidisset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent. 2 Sed illos quidem natura in hæc grauitatis uestigia deduxit, Socrates autem Græcæ doctrinæ clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, inminenti procellæ adcommodatam, 'aufer' inquit 'quæso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiæ solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret grauitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse. 3 Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. uocem duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut euenit, tribueretur. 4 Atque hæc quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero, qua legati Lacedæmoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suæ condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se prælaturos responderunt. 5 Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate præstans, sed in petitione magistratus uictus maximæ sibi lætitiæ esse prædicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adæquauit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑