Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phænarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriæ lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in disputatione cæca uagarentur mensurasque solis ac lunæ et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanæ et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si uirtus per se ipsa æstimetur, uitæ magister optimus. 2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque sæculo ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius patrem cultellos uenditasse omnium pæne doctorum litteræ locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
