Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Protrahatur etiam auaritia, latentium indagatrix lucrorum, manifestæ prædæ auidissima uorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quærendi miserrima. 1 Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Græcia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis nostræ uiros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, quamquam euidens fraus erat, tamen uterque pecuniæ cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiæ, ornamenta fori, quod scelus uindicare debebant, inhonesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt. 2 Verum aliquanto maiores uires in Q. Cassio exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum daretur, iugulum quoque suum æquo animo illis fuisse præbiturum. 3 Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei præcordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cauatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
