Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 8, cap. 4

pr Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quæstiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus. 1 M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit. 2 Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in hanc suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpæ adfinem fuisse, sed perinde atque confessus esset, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est. 3 Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota quæstio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiæ unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti præbuissent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑