Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 4, cap. 4

pr Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro sic inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius sæculi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi, et 'hæc' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius † quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonæ mentis usurpatio nullum tristioris fortunæ recipit incursum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam uerbis repræsentabitur. 1 Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum prætexto titulum imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductæ sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus defuit. 2 Quantæ amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis inter se faciendæ auctorem legit? quantæ scilicet esse debuit arbiter publicæ salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset,—ita pecuniæ inops decessit—sepulturæ honore caruisset. uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas manibus Agrippæ in unum contrahi uoluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia. 3 In C. uero Fabricii et Q. Æmilii Papi principum sæculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putauit. 4 Illi etiam prædiuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile atque æstuosissimum Pupiniæ solum uersabant deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei publicæ imperatores adserebant, angustiæ rei familiaris—quid cesso proprium nomen ueritati reddere?—bubulcos fieri cogebant. 5 Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illæ rustico opere adtritæ manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quæque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidæ laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio. 6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimæ Karthaginis opes crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quæ postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius ac liberis præberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti ærario nostro uirtutis Atilianæ exemplum, quo omnis ætas Romana gloriabitur, stetit. 7 Æque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quæ pro amico ad ærarium subsignauerat, multæ nomine amisit. poenam quoque pro filio Cæsone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiæ constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt. 8 Quid Ælia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Æli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quæ quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant. 9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Ælio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex præda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis æstimatio cunctis in rebus ponderabatur. hæc imperia conciliabant, hæc iungebant adfinitates, hæc in foro, hæc intra priuatos parietes plurimum poterant: patriæ enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam præclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quæ uirtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiæque inlustrium uirorum publice succurrebatur. 10 Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam uirginem adultæ iam ætatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex ærario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia æris fuit, quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Cæsonis filia maximam dotem ad uirum x æris attulisse uisa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus æris mariti domum intrauit, Dotatæ cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauit, quoniam paternæ hereditati præter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent. 11 M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus. Hæc igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridæ terræ, indigentia domesticæ inpensæ funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi præcipuum generis humani malum diurnis atque nocturnis conuiciis laceramus, quæ ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Æmilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniæque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et æternos Vestæ focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse præferri.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑