Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: ualidior ætas imperium Romanum rexit et duplicauit: senectus excellentissimis decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit. 2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod † exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule Demarato natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suæ euentum industria sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quæque laudum eius consummatio est, præclaris uirtutibus effecit ne hæc ciuitas pænitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset. 3 In Tullio uero fortuna præcipue uires suas ostendit, uernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo peruenerit statuæ ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia appellatione perplexis. 4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimæ mercis capturis alito duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Æmilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi Romani exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire uoluisset, ante portas eduxit extuditque ut grauissimæ cladis auctori dictatura deferretur. 5 Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote quam consul ante quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicæ Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianæque stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita triumphauit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennæ nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, † aliena in urbe inprobe peregrinatus est. 6 M. uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi ignobile Romæ nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
