Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Neque ab ignotis exempla petere iuuat et maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiæ est. ceterum cum propositi fides excellentissima quæque conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum præclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit. 1 Alexandrum iracundia sua propemodum cælo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres maximas uictorias totidem amicorum iniustis cædibus uicto reddidit? 2 Quam uehemens deinde aduersus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis ætatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se prædicabat. digna nutrimenta, quæ in exitium patriæ suæ, ut euenit, conuerterentur. 3 E quibus Hannibal mature adeo patria uestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu altaria tenens iuraret se, cum primum per ætatem potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, et pertinacissimis precibus instantis belli commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque puluere, tunc inter eas finem fore belli dixit, cum alterutra pars in habitum pulueris esset redacta. 4 In puerili pectore tantum uis odii potuit, sed in muliebri quoque æque multum ualuit: namque Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum capitis sui occupatæ nuntiatum esset Babylona defecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem capillorum in ordinem quam urbem in potestatem suam redegit. quocirca statua eius Babylone posita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate præcipiti tetendit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
