Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Ceterum etsi Romana seueritatis exemplis totus terrarum orbis instrui potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedæmonii libros Archilochi e ciuitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum uerecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam aut certe summo proximum, quia domum sibi inuisam obscenis maledictis lacerauerat, carminum exilio multarunt. 2 Athenienses autem Timagoran inter officium salutationis Dareum regem more gentis illius adulatum capitali supplicio adfecerunt, unius ciuis humilibus blanditiis totius urbis suæ decus Persicæ dominationi summissum grauiter ferentes. 3 Iam Cambyses inusitatæ seueritatis, qui mali cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellæ intendi in eaque filium eius iudicaturum considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset prouidit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
